- INCENSUM
- INCENSUMrecentioris Latinitatis auctoribus, idem quod θυμίαμα Uranio in Arabicis, apud Steph. ubi tus hoc nomine per excellentiam denotatur, quod hodieque Eucens Galli vocant: alias in genere pro suffimento. Cuiusmodi suffimentorum s. thymiamatum usus in Vet. Test. Eccl. insignis fuit, peculiart Altari (quod Altare thymiamatum dicebatur et quadratum duosque cubitos altum superius craticulam habebat, quâ cineres deciderent) huic rei destinato. Quem ritum, pro cacozelia sua, imitatos Gentiles discimus ex Ovid. ubi Sibylla Aeneae Met. l. 24. dicenti v. 128.Templa tibi statuam, tribuam tibi thurus honores:Idem reponit, Ibid. v. 130.Nec Dea sum, dixit, nec sacri thurus honoreHumanum dignare caput, ———Sed et Harpocrates. inagines Iesu, Pauli, Homeri atque Pythagore, occulte effingens, iis suffitum faciebat, easque adorabat. apud Epiphan. Haer. 80. anacaephal. De Christianis vero, Augustin. in Ps. 49. Securi, inquit, sumus, non imus in Arabiam tus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobis Deus. Item in Ps. 150. Noliextrinsecus tura comparare, sed dic, in me sunt Deus vota tua, quae reddant laudes tibi. Et ante eum Tertullian. seofferre Deo dicit orationem de carne pudica, de anima innocenti, de Spiritu S. profectam. Non grana thuris unius assis, non Arabiae arboris lacrimas, nec duas meri guttas etc. Apolog. c. 30. Unde Constantinus Imp. Tale Eucharistiae sacrisicium, ait, ab hominibus peragitur, ούδὲ μην` ὀσμὴ λιβάνων ἐπιποθεῖται οὐδὲ πύρκαια, i. e. neque thuris odor desideratur, nec ignis incensus, apud Euseb. Orat. ad Sanctum coetum c. 12. Nempe suffimentorum is priscus usus in Sacris umbra et figura fuit, sub legis paedagogia, uti docet Paul. Hebr. c. 9. v. 8. et 9. ubi cum de Tabernaculi instrumentis, speciatim vero de thuribulo auteo, egisset, addit: Hoc declarante Spiritu Sancto, nondum factam fuisse manifestam ad Sacrarium viam, priore Tabernaculo odhuc consistente: quod erat exemplar pro tempore prasenti etc. Vide plura in fra ubi de Odoribus et Suffimentis, item in voce Thymiama. Tango hîc saltem, a Diis ad Principum, inde ad Episcopotum quoque in vet. Eccl. honorem, incensi usum translatum, uti hîc passim videre est. In Eccl. CP. diebus Catecheseon, post Dominicam τȏυ Τελώνου incensa, ἀντὶ ῤογῶν καὶ βαΐων, in festo I'almarum s. τῶ Βαΐων, cereos et cruces; rutium magnâ IV. cereos et incensa dari consuevisse, docet Balsamon de lncens. Patriarch. die Cateches. etc. Hinc Incensorium in Eccl. Rom. vide supra. Acerna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.